[123] EPISTOLA XXIII.

IUSTUS LIPSIUS

ADAMO LEEMPUTIO.

Una cum tuis gaudeo, quod incolumen te patriae restituerit benignus ille DEUS. Deus inquam, & illi soli incolumitatem tuam inter tot viarum discrimina debes. In iis qui illum timent, verum e quod Spartanis olim a Pythio editum, •Καλουμενος τα κᾳκλητο θεος παρεσταται•: atque ille suos contra vim, contra insidias, tegit amplo illo providentiae suae scuto. Imo tunc quoque cum nos perdit: & bene, si perimus illi, qui nos fecit. Quod de filio serio agis, gratum est: atque ego serio respondebo cum ero in solitudine mea Spadana. Illuc brevi imus. O si ibi tu? DEUM meum testor, vellem. Sed quod ad filium, mi LEEMPUTI, monstraveris te esse patrem, & cura quae ea quae non ad corpus solum sed quae ad animum, id est vere ad ipsum. Audi virum, quem publicue & privatim tibi saepe laudavi; •ου μικρον Διαφεραι το ουτως η ουτως ευθυς εκ νεων εθεζεται, αλλα παμπολυ, μαλλον δε το παν•. Profecto quae vulgus liberis procurat ac relinquit, vana aut infirma omnia; hoc immortale tenue, quod tangit partem illam immortalem. De pecunia nolim te sollicitum esse. Nihil festinamus, & nautam retinent, ut intelligo, aquae supra solitum abundantes. Mirum est, quam Iupiter Pluvius regnum hic tenuerit; si apud vos, nonne cum magno detrimento? Sane hic perpetuo paene fuit, ut cum Poeta magno dicam, •ομιχλη ορινομενου υ'ετοιο•. Vixi lustra supra octo, non similem memini •κατακλυσμον•, & mirabor si is sine insigni detrimento jacentis & palustris vestri soli. Nos, ut dixi, brevi spadam; sed aura tenuit atque etiam nunc tenet sicca sed aspera: atque si aliquid in valetudine firmi, dabimus brevi quae te atque alios juvet vidisse. Nam tempora me non frangunt contra valetudinem ne mens quidem potest, & quamdiu terra succumbit terrenae huic feci; certe quatenus actiones istas edit ministerio sensuum & corporis instrumentorum. Si WILTIUM vides; illum, qui olim apud me, saluta; etsi de valetudine aliter (aliquid audisse videor) suade de his Aquis; sic tamen si Pater & securitas permittant. Vale, mi LEEMPUTI. Saluta uxorem tuum & Socerum; Itemque D. Decanum & CANTERUM, ad quos nuper scripsi. VI. Idas Majas. MDXCII.